Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 18
colligit vires et spiritu corpulentiam vincit ut superpositum
ad
magnetem elevetur; ubi patet sensus illius. Magnes, ut aiunt, alio
illitus
non trahit ferrum, quoniam ipsius odor ferro suavis, ab alij
odore
victus non potest ferro communicari. Sed hoc falsum esse
experientia
admonet. At si igni apponas magnetem, viridis flammula
educitur,
ipseque amplius ferrum non trahit, quoniam spiritu vivido ab
igne
privatus est, at si magnetis liquor eidem super iniiciatur, regreditur
intro, et
deinde trahit magnes, quoniam crassities humoris occludit
poros, per quos tenuitas
attractiva regressa est intro. Ego quoque
experimento didici, magnetem manducare ac
ferri limatura nutriri,
tanquam ex suo simili minus perfecto, ita ut homo animalibus
vescitur.
Porro si altera ex parte ferrum attrahit, ex altera expellit, ut
aiunt:
non tamen sic est, sed ferrum magnete perfricatum altera ex parte,
illius
partis symbolum imbibit, itaque delatum in alteram partem regreditur
ad
priorem, qua prius affectum erat, sicut nos ad tactum partis,
quo plus delectati,
aut praeventi delectatione sumus. Post et polos
habere et posituram mundialem,
quoniam a Deo, ut mirabiles
divitias suas declararet, ita factus est. Remoram aiunt
tenere navim,
nec potest alia de causa fieri, quam stupore sensus toti
communicato
machinae, aptae ab illa, per omnes pati poros, afficique. Ita et
torpedo
piscatoris, manum stupefacit, gravi vapore, manus spiritus per
funem
delato aggravante. Sicut dicemus de animalibus tractantes. Mustela
calida
est, et vivax, et odor exhalans ex bufonis ore frigidiusculus
est, crassiusculusque
aptus nutriendo eius percalido spiritui, eidemque
proportionatus: Itaque cernens
bufonem timet a principio ei coniungi,
et circumcursitat timendo amando: Donec bufo
praedae cupidus
os aperit, ipsaque finit se voluptate sensus vinci; non tamen
certa
mori: sicuti nec papilio lucis amore. Ita crocodilus Ibici os aperit,
quae
cupida vermes devotare gingivis illius adhaerentes, libenter
accedit,
beneficiumque commune fit. Acquiescit sub ficu thaurus, quoniam
odor
illius ita mulcet illum, sicut nos rosarum; et veluti per aromatum
apothecas
transeuntes, sistimus gradum ad odorem; ita bos ad siculneam,
qua et
libentissime vescitur. Quid mirum si leo timet Gallum, cum
nos timeamus aspidem et
araneam, bestiolas nobis magnitudine et
viribus longe inferiores? Spiritus multi
crassique leoni insunt, a cibis
crudis crassisque, et calore, quo abundat, multo;
Gallo vero tenues
acutiqne [acutique], itaque spiritus huius tenues in aërem sparsi, leonis penetrant
spiritus,
redduntqe [redduntque] reverentes. Idem inter duo homines evenit ut alter
in alterius aspectu
concidat animo: Nam lumen ex alterius oculis
reflexum affectumque vividitate
vivacioris in oculos minus vivacis
ingrediens laedit occulto modo; reverentemque
hunc reddit. Et magis
ad passionem dispositis ut amantibus vel formidolosis, id
contingit
magis, sicut qui nauseam est passus, conspiciens mare vomit, ex
anticipato